Get Adobe Flash player

L'assedio di Ancona (testo in latino)


LIBER DE OBSIDIONE ANCONE

Di Mastro Buoncompagno

edizione Zimolo, reperibile a

http://scrineum.unipv.it/wight/index.htm

1.

[3] Imperante Frederico Romanorum imperatore, qui postea non longe ab Antiochia in flumine Saliph, interveniente divino iudicio, decessit, cancellarius solo nomine Christianus et Maguntine sedis archiepiscopus Italiam cum imperatoris exercitu intravit, plura oppida, burgos et villas in quibusdam partibus devastando: vivebat enim sicut milvus ex raptu, et tanquam corvus morticinum, sic bona quorumlibet requirebat. Cum autem videret quod Anchonitani Grecum imperium nimium diligebant, et plenum non poterat in Marchia dominium habere, si civitatis Anchonitane non frangeret vires, composuit cum Venetis, qui semper quodam speciali odio Anchonam oderunt, ut in exitu mensis madii, quando cibaria rarescunt, cum navibus et galeis portum intrarent Anchonitanum, civitatem a lateribus maris viriliter obsidendo, et ipse cum imperii exercitu et circumpositis civitatibus ad eundem terminum veniret, promittens illis destruere civitatem, et bona civium cum eisdem per medium partiri. Ad eundem siquidem terminum Veneti, et in validu manu portum intrantes locaverunt naves et galeas taliter ad obsidionem, quod nullus de civitate audebat ingredi mare, quoniam illis non poterant pre multitudine resistere Anchonitani.

2

Nam Venetie regnum aquosum dicitur esse, unde illius civitatis dux aurum circulum in vertice defert, et propter aquarum dignitatem quedam regalia insignia obtinere videtur. Posuerunt namque in medio portus navem olim Romani Marani, que pre sua magnitudine a plurimis totu mundus yperbolice dicebatur; quoniam, ut ferebatur, numquam ea maior fuit alicubi visa. Erat enim quasi castellum sub cuius umbra et patrocinio universe naves et galee consistere videbantur. Super ipsam quidem posuerunt machines et balistas ac diversa genera bellatorum, quibus ex ea parte maximum ferebatur civitati cotidie detrimentum. Cancellarius autem suum exercitum iuxta civitatem locavit, devastando undique arbores, vineas, oliveta, et universa que videbantur ad usum civium pertinere. Venerunt ad obsidionem Auximani, qui semper Anchonitanorum calcaneo insidiantur, cum pluribus Marchianis; et sic membra capud abscindere conabantur. Contingit enim multotiens ut multi facere anelent quod eos postmodum trahit in exitium et servitutem, sicut fecerunt Lombardi ad tempus, qui Mediolanum ob invidiam destruxerunt; unde ante illius rehedificationem sub quodam servitutis vinculo tenebantur. Nam oppinio me in hanc trahit sententiam, ut non credam Italiam posse fieri tributariam alicui, nisi ex Italicorum malitia prodederet ac livore; in legibus enim habetur, quod Italia non est provincia, sed domina provinciarum.

3

Quid plura? omnes, quotquot erant a confinio Apulie usque Ariminum, ad prefatam venere obsidionem. Fuerunt enim ibi plures Tusci et Romanioli, et alii quorum difficile est facere mentionem. Precesserat quippe temporis caritudo, et in civitate pauca victualia erant; sed sperabant cives in proximo recolligere segetes et comparare ab aliis, quoniamキcivitates que sunt in portibus constitute vix possunt de labore proprio frumentum et anonam habere ad sufficientiam, cum plures constet esse in illis nautas et mercatores. Porro multi Anchonitani aberant, qui causa negotiandi erant in Alexandria, in urbe Constantinopolitana et Romania. Fiebat prehum tam in mari quam in terra continue, nec poterant cives aliqua hora quiescere, quoniam obsessores erant plurimi et successive ad bella iugiter veniebant; sed bellatores intrinsecus oportebat assidue bellari, nec poterant aliunde suffragium habere. Verumtamen fatigati recentibus taliter satisfaciebant in preliis, quod semper ad castra ve lamentabile reportabant.

4

[4] Sed iuxta principium obsidionis quendam congregaverant exercitum Anchonitani, quem cancellarius in campestri bello devicit, in quo capti fuerunt plurimi et interfecti, unde civitatem perdere crediderunt. Post ammissionem vero prelii vix per octo dies habuerunt victualia sufficienter, et tantum incepit crescere fames, quod pro uno bisantio tantum panis non poterat inveniri, quod uni sufficeret ad edendum. Dabatur in quinque granis fabarum denarius, et pugnus farris vel ordei non poterat pro duodecim haberi. Requirebantur ova ut emplaustra fierent pro vulneratis, neque tunc temporis potuere in tota civitate duodecim inveniri. Primo tamen, ut dicitur, novem in ova uno denarii dabantur, et viginti soldi in modica gallina. Verumtamen eo tempore ita defecerant pulli, carnes porcine atque bovine, quod non reperiebantur infra civitatem venales. Cepit igitur ibi esse pestilentia famis; quia tunc proprie dicitur esse fames, cum offertur pretium, nec inveniri potest qui habeat ad vendendum. Intellexit hec autem cancellarius a quibusdam: unde, convocato exercitu, prelium indixit, referens quod cives ita erant pre fame nimia exinaniti, quod vix poterant arma deferre. Iubet ergo pulsari tubas, tangi timpana, dividi exercitum per acies; sicque cum omnibus iuxta menia civitatis accessit, fortiter clamitando. Cives autem hec videntes, pulsatis campanis, cum clamore maximo civitatem exiverunt, incipientes cum eis acriter bellari; et licet essent famelici et multa inedia oppressi, tam fortiter pugnabant ac si essent cibis delicatissimis recreati.

5

In prelio siquidem ita erant universe permixti, quod se ad invicem cognoscere nequibant, et vix poterat unus alium videre pre multitudine pulveris qui aerem inficiebat. Aures autem omnium, propter clangorem tubarum, equorum strepitum et bellantium voces, ita erant obtuse, quod nullus poterat discrete intelligere que dicebantur. Cum autem sic prelium continue duraret, pars exercitus cancellarii accessit ad Venetos, intravitque cum eis galeas; unde tunc Veneti adeo appropinquarunt, ut etiam domos quorumdam civium intrarent. Consules autem anchonitana, hec audientes, illos tantummodo transmiserunt ad mare, qui domos iuxta portum magis habebant propinquas. Eodem quippe die tantam contulit Deus Anchonitanis victoriam, quod illi, qui ad mare iverunt, Venetos fugarunt, galeas quas prius ammiserant potentissime recuperando; et ipsi qui remanserant exercitum cancellarii usque ad machines repulerunt, unde tunc quidam vegeticulum resina et pice plenum ante struem lignorum proiecit, set nullus audebat apponere ignem, quia locus in medio bellantium consistebat.

6

Eadem autem hora venit quedam femina vidua, nomine Stamira, et apprehendens ambabus manibus mannariam divisit propere ipsum vegeticulum, currensque postea faculam accendit et eam tamdiu, videntibus universis, tenuit inter hedificiorum ligna, donec focus vires potuit proprias exercere, sicque combuste sunt machine ac pedrerie per audaciam viraginis, quam prelii crudelitas et pugnantium furor terrere minime potuerunt. Fuerunt enim ibi ex utraque parte mortui plurimi et vulnerati; set obsessores dampnum et dedecus reportarunt. Profuit autem non modicum Anchonitanis prelium illud, quia multas carnes equorum, qui fuerant interfecti, reduxere in civitatem, nec dimittebant etiam intestina. Finito quidem prelio, stetit cancellarius cum exercitu aliquantulum remotior solito, nec permittebat fieri prelium, credens civitatem per famem et inopiam expugnare.

7

[5] Preterea hoc memorabile factum non est sub silentio relinquendum. Presbiter namque Johannes, anchonitanus canonicus, dum quadam die sederet iuxta mare, cogitavit in animo si aliquid ad civitatis honorem et inimicorum incommodum facere posset. Erat enim vir nervosus, fortis et audax. Accessit equidem ad portum, et sublata camisia in solis femoralibus remansit. Tum siquidem tam cives quam Veneti ceperunt plurimum ammirari, quia non erat tempus balneandi, et presertim cum esset ventus validus in portu. Intravit siquidem repente mare, veniensque natando cum quadam bipenne in manu, cepit abscindere maximum canapum, qui ex una parte ligatus erat in prora navis Romani Marani, et ex altera in anchora quam naute miserant in portu.

8

Illi autem qui erant in navi, respicientes quid presbiter faciebat, ceperunt eum sagittare cum arcubus et balistis, et alii contra eum clamabant, immensos lapides proiciendo. Ille vero ad mergonis modum, qui restrictis alis profunda pelagi petit, se propere submergebat in aquam, et sicut delfinus postea comparebat; sicque successivis ictibus ipsum abscidit, unde singule sartie defecerunt; et posuit nautas omnes in periculo mortis, quia ventus erat adeo fortis, quod plurimos in terra ledebat. Presbiter autem reversus est ad civitatem natando, et illos plurimum deridebat. Vacillavit quidem tamdiu navis in portu, quousque ventus quievit; et nisi portus esset adeo securus, navis procul dubio deperisset. Naute verumtamen pre timore multa utilia proiecerunt in mare. Videntes quidem Anchonitani animositatem presbiteri et tempestuosos undarum concursus, prelium cum Venetis inceperunt, vii. galeas de securiori parte portus viriliter depellentes; quas ventorum acerbitas propulit ad ripam, ubi continuo fracte fuere, sicque in personis et rebus Veneti non modicam sustinuere iacturam.

Questo sito fa uso di cookies di terze parti (Google e Histats) oltre che di cookies tecnici necessari al funzionamento del sito . Per proseguire la navigazione accettate esplicitamente l'uso dei cookies cliccando su "Avanti". Per avere maggiori informazioni (tra cui l'elenco dei cookies) cliccate su "Informazioni"