Get Adobe Flash player

Articulus 3 (13). Utrum Deus sit.

Articulus 3 (13). Utrum Deus sit.



Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non sit.


1. Quia si unum contrariorum fuerit infini­tum, totaliter destruetur aliud. Sed hoc intel­ligitur in hoc nomine Deus, scilicet quod sit quoddam bonum infinitum. Si ergo Deus esset, nullum malum inveniretur. Invenitur autem malum in mundo. Ergo Deus non est.


2. Praeterea, quod potest complerì per pau­ciora principia, non fit per plura. Sed videtur quod omnia quae apparent in mundo, possunt compleri per alia principia, supposìto quod Deus non sit: quia ea quae sunt naturalia, reducuntur in príncipium quod est natura; ea vero quae sunt a proposito, reducuntur in principium quod est ratio humana vel voluntas. Nulla igitur necessitas est ponere Deum esse.

SED CONTRA est quod dicitur Exodi 3, [14], ex persona Dei: Ego sum qui sum.

RESPONDEO dicendum quod Deum esse quin­que vììs probarì potest.
Prima autem et mani­festior via est, quae sumitur ex parte motus. Certum est enim, et sensu constat, aliqua mo­veri in hoc mundo. Omne autem quod movetur, ab alio movetur. Nihil enim movetur, nisi secun­dum quod est in potentia ad illud ad quod mo­vetur: movet autem aliquid secundum quod est actu. Movere enim nihil aliud est quam educere aliquid de potentia in actum: de potentia au­tem non potest aliquid reduci in actum, nisi per aliquod ens in actu: sicut calidum in actu, ut ignis, facit lignum, quod est calidum in poten­tza, esse actu calidum, et per hoc movet et alterat ipsum. Non autem est possibile ut idem sit simul in actu et potentia secundum idem, sed solum secundum diversa: quod enim est calidum in actu, non potest simul esse calidum in potentia, sed est simul frigidum in potentia. Impossibile est ergo quod, secundum idem et eodem modo, aliquid sit movens et motum, vel quod moveat seipsum. Omne ergo quod move­tur, oportèt ab alio moveri. Si ergo id a quo movetur, moveatur, oportet et ipsum ab alio moveri; et illud ab alio. Hic autem non est procedere in infinitum: quia sic non esset aliquod primum movens; et per consequens nec aliquod aliud movens, quia moventia secunda non mo­vent nisi per hoc quod sunt mota a primo movente, sicut baculus non movet nisi per hoc quod est motus a manu. Ergo necesse est de­venire ad aliquod primum movens, quod a nullo movetur: et hoc omnes intelligunt Deum.

Secunda via est ex ratione causae efficìentis. Invenimus enim in istis sensibilibus esse ordi­nem causarum efficientium: nec tamen inveni­tur, nec est possibile, quod aliquid sit causa efficiens sui ipsius; quia sic esset prius seipso, quod est impossibile. Non autem est possibile quod in causis efficientibus procedatur in infi­nitum. Quia in omnibus causis efficientibus ordi­natis, pnmum est causa medii, et medium est causa ultimi, sive media sint plura sive unum tantum: remota autem causa, removetur effe­ctus: ergo, si non fuerit primum in causis effi­cientibus, non erit ultimum nec medium. Sed si procedatur in infinitum in causis efficienti­bus, non erit prima causa efficiens: et sic non erit nec effectus ultimus, nec causae efficientes mediae: quod patet esse falsum. Ergo est ne­cesse ponere aliquam causam efficientem pri­mam: quam omnes Deum nominant.

Tertia via est sumpta ex possibili et neces­sario: quae talis est. Invenimus enim in rebus quaedam quae sunt possibilia esse et non esse: cum quaedam inveniantur generari et corrumpi, et per consequens possibilia esse et non esse. Impossibile est autem omnia quae sunt talia, semper esse,[1] quia quod possibile est non esse, quandoque non est. Si igitur omnia sunt pos­sibilia non esse, aliquando nihil fuit in rebus. Sed si hoc est Verum, etiam nunc nihil esset: quia quod non est, non incipit esse nisi per aliquid quod est; si igitur nihil fuit ens, impos­sibile fuit quod aliquid inciperet esse, et sic modo nihil esset: quod patet esse falsum. Non ergo omnia entia sunt possibilia: sed oportet aliquid esse necessarium in rebus. Orine autem necessarium Vel habet causam suae necessitatis aliunde, vel non habet. Non est autem possibile quod procedatur in infinitum in necessariis, quae habent causam suae necessitatis, sicut nec in causis efficientibus, ut probatum est[2]. Ergo necesse est ponere aliquid quod sit per se ne­cessarium, non habens causam necessitatis aliun­de, sed quod est causa necessitatis aliis: quod omnes dicunt Deum.

Quarta via sumitur ex gradibus qui in rebus inveniuntur. Invenitur enim in rebus aliquid magis et minus bonum, et verum, et nobile: et sic de aliis huiusmodi. Sed magis et minus dicuntur de diversis secundum quod appropin­quant diversimode ad aliquid quod maxime est: sicut magis calidum est, quod magis appropin­quat maxilrie calido. Est igitur aliquid quod est verissimum, et optimum, et nobilissimum, et per consequens maxime ens: nam quae sunt maxime vera, sunt maxime entia, ut dicìtur II Metaphys[3]. Quod autem dicitur maxime tale in aliquo genere, est causa omnium quae sunt illius generis: sicut ignis, qui est maxime calidus, est causa omnium calidorum, ut in eodem libro dicitur[4]. Ergo est aliquid quod omnibus entibus est causa esse, et bonitatis, et cuiuslibet per­fectionis: et hoc dicimus Deum.

Quinta via sumitur ex guberrnatione rerum. Videmus enim quod aliqua quae cognitione ca­rent, scilicet corpora naturalia, operantur pro­pter finem: quod apparet ex hoc quod semper aut frequentius eodem modo operantur, ut con­sequantur id quod est optimum; unde patet quod non a casu, sed ex intentione perveniunt ad finem. Ea autem quae non habent cognitio­nem, non tendunt in finem nisi directa ab aliquo cognoscente et intelligente, sicut sagitta a sa­gittante. Ergo est aliquid intelligens, a quo omnes res naturales ordinantur ad finem: et hoc dicimus Deum.






Da Sancti Thomae de Aquino, Summa Theologiae, edizioni S. Paolo, Milano 1988, pp. 13-14

[1] Codd. a Impossibile est autem omnia guae sunt, talia esse», BT, z, n. 34.

[2] In corp.

[3] ARISTOTELES, la, IS (993b3o).

[4] ARISTOTELES, Metap%l., Ia, 15 (gg3bz5).

Questo sito fa uso di cookies di terze parti (Google e Histats) oltre che di cookies tecnici necessari al funzionamento del sito . Per proseguire la navigazione accettate esplicitamente l'uso dei cookies cliccando su "Avanti". Per avere maggiori informazioni (tra cui l'elenco dei cookies) cliccate su "Informazioni"