Haec navis latine dicitur biremis aut triremis. Isidorus tamen decimo nono Etymologicorum nominat eam dormam, Vulgares autem tam Italici quam Theutonici vocant eam galèam. Et hoc nomen illi navigio advenit, quia prora cassis aut galeae formam habet, e regione inspecta, et quasi homo armatus procedit contra fluctus. Est autem galea navis oblonga, quae remis et velis inpellitur. Similes vel aequales sunt omnes galeae in forma, dissimiles in magnitudine, quia aliquae galéae sunt grandes, quae dicuutur triremes, aliquae sunt parvae et sunt biremes: et adhuc est differentia, quia aliquae sunt galeae praedales et aliquae onerariae; in prima mea peregrinatione transfretavi in biremi; in secunda vero in triremi. Est autem biremis, quae binis et binis remis trahitur; sed triremis, quae trinis et trinis impellitur remis; quia in quolibet scamno habet tres remos et totidem remiges. Galea autem, in qua secunda vico transfretavi, habuit transtra vei scamna LX et hi quolibet tres remiges cum remis; et si est galea praedalis habet cuna remigibus in eodem transtro unum sagittarium cum arcu.
Porro longitudo ejus erat XXXIII cubitorum, accipiendo cubitum, quantum homo potest extensis ambobus brachiis comprehendere, et accipitur longitudo mensuraudo a prora usque ad puppim; latitudo vero erat VII cubitorum, mensurando in medio ejus juxta malum per transversum. Si autem vellemus totam eius lalitudinem mensurare, quam habet cum remis ab utraque parte extensis, sic XIII cubitos habet in latum. In altitudine vero, mensurando a sentina usque ad kebam, quae est in summitate mali et in carceria, habuit amplius quam XVIII cubitos. Sunt autem omnes galeae, quam aequalis magnitudinis sunt, ita consimiles in omnibus, quod homo transiens de sua galea in aliam vix perpendere possit, se esse in alia, nisi quod alias Officales in una invenit, quam in alia, et sicut hirundinum nidi aequales sunt, sic galéae venetianae. Et sunt de lignis solidissimis fabricatae, clavis, catenis et ferramentis multis compaginatae. Porro prima et anterior pars galéae, quae dicitur prora, est contra mare acuta, et habet rostrum durum formatum ad modum ut caput draconis, aperto ore, ferreum, quo in contravenientem navem impingeret. Ab utraque autem parte rostri sunt duo faramina per quae potest homo caput emittere, et per ea emittuntur funes anchorarum et per ea anchorae attrahuntur, nec mare potest per illa foramina intrare nisi quando sunt ingentes tempestates. Rostrum autem prorae est altum extensum, a quo venter navis reflecti incipit contra mare.
Habet etiam prora proprium velum, dictum dalum, quod vulgariter trinketum nominant; et habet subtus unam camerulam, in quam funes et vela trajiciuntur, et in ea dormit prorae praefectus, quia proprios habet officiales, qui nonnisi in ipsa habitant et disponunt ibi agenda, et est locus pauperum et miserorum, quos servi prorae recolligunt. Pendent etiam ab utraque parte prorae anchorae ferreae magnae, suo tempore in mare projiciendae.
Puppis alia galeae extremitas posterior, non est acuta contra mare sicut prora, nec habet rostrum sed est lata ab alto deorsum in aquam recurva et multo altior quam prora, habens aedificium altum quod nominant castellum: dependetque ab ea in mari temo sive gubernaculum, supra quod in cancellato tabernaculo residet gubernator clavum manu tenens. Habet autem castellum tria interstitia; supremum, in quo gubernator est et stella maris, et gubernatori intimans maris stellae dispositionem, et inspectores siderum et ventorum, ac maris viarum ostensores; medium, in quo est tabernaculum domini patroni, et nobilium suorum consulum et commensalium; infimum ubi est locus foeminarum nobilium nocturno tempore, et reservatorum thesaurorum domini patroni et hoc habitaculum non habet lumen nisi per foramina superioris pavimenti. Ad utrumque latus puppis dependent scaphae sive barcae; una magna, alia parva, quae in mare mittuntur in portubus, et in eis homines educuntur, et ad latus dextrum sunt gradus, per quos in mare est descensus in barcas, et ascensus; et habet etiam proprium velum, majus quam velum prorae, quod nominant mezavala id est medium velum: latine dicuntur epidromus. In eo etiam semper est vexillum erectum, ad discernendum ventorum varium flatum.
Extra habitationem puppis post duo transtra ad latus dextrum est coquina non operta, et sub coquina est cellare, et a latere coquinae est stabulum bestiarum mactandarum, et stant simul oves, caprae, vituli, boves, vaccae et porci, et consequenter per idem latus sunt transtra cum remis usque ad proram; in sinistro vero latere sunt a puppi usque ad proram transtra remigum, (40 A), et in quolibet transtro sunt tres remiges cum sagittario, et inter duo transtra super marginem navis ad utruroque latus pendet in bidente ferreo versabili una bombarda, et utrumque latus habet unum bombardanum, qui necessitate lapides de eis emittunt.
In medio navis est malus, arbor alta, magna et fortis, ex multis trabibus composita, sustentans antennam cum accatone vel velo grandi; in summitate mali est tabernaculum quod Theutonici nominant sportam; Italici kebam; Latini carceriam, et juxta malum superius est quaedam latitudo, in qua conveniunt homines ad colloquium, sicut ad forum, et dicitur forum galeae.
Porro ipsum velum magnum habet LIIII pannos in latum, quorum quilibet plus facit, quam ulnam. Verum pro diversitate temporum suspenduntur diversa vela, non adeo magna sicut accaton. In tempestatibus apponunt velum quadratum et grossum, quod nominant papafigo. In ista ergo parte superiore habitant officiales galeae et galeotae, unusquisque in transtro suo, et ibi dormiunt et comedunt et laborant. Porro inter transtra utriusque lateris est medium satis latum, in quo stant cistae magnae plenae mercimoniis, et super cistas istas est deambulatio a prora usque ad puppim: ibi etiam currunt hortatores tempore remigationis.
Juxta malum est foramen magnum per quod 7 gradibus est descensus in carinam, quae est locus peregrinorum, vel onerum in onerariis galeis. Est autem ipsa carina longa a cellario puppis usque ad camerulam prorae, lata vero ab uno pariete navis usque ad alium, et est sicut camera spatiosa et magna; nec habet lumen nisi quod per foramina quatuor, per quae est in eam descensus, intrat. In ista carina habet quilibet peregrinus suam cumbam, vel suum locellum. Porro peregrinorum cumbae sic sunt ordinatae, quod per longum navis sive carinae est una cumba ad alia sine interstitio, et unus peregrinus jacet ad latus alterius, in utroque latere, capita habentes ad parietes navis et pedes contra se invicem extendentes. Sed quia carina lata est, stant in medio cumbarum cistae, capsae peregrinorum a cellario usque ad prorae camerulam, in quibus peregrini res suas habent reservatas, et ad illas capsas utrimque dormientes tam in sinistro quam in dextro latere extendunt pedes.
Sub peregrinis adhuc est concavitas magna, et profunditas usque ad galeae infimum, quod venter galeae dicitur, qui quidem non est latus sicut in aliis navibus, sed est acutus a prora usque ad puppim, ita quod galea inferius habet acutum pedem, adeo quando non est in aqua, quod non potest super terram erecta stare, sed oportet caro in latere jacere: et ista acuitas navis arena piena est usque ad asseres, super quos jacent peregrini, et in ipsam arenam levatis asseribus sepeliunt peregrini vascula sua in quibus vinum habent, et ova et alia, quae frigore indigent.
Porro inferius in loco peregrinorum juxta mali medium est sentina, non hominum immunditias colligens, sed omnes humiditates et aquae occulte aut patenter galeam subintrantes ad (B) sentinam illam distillant et confluunt, et pessimus foetor ex ea exhalat, magis quam ex quacunque latrina humanorum stercorum. Hunc omni die evacuari oportet semel, sed tempore fremitus maris sine intermissione omnes aquas ex ea sursum trahere. Porro super margines galeae sunt loca aptata pro ventrorum purgatione. Tota galea intus et extra est nigerrima pice linita, funes etiam, asseres et alia, ne ab aqua corrumpantur faciliter.
Funes velorum et anchorarum partem magnam galeae occupant, quia sunt multae, longae et magnae in multiplici differentia. Mirum est videre multitudinem funium et connexiones et circumplexiones eorum.
Galea est quasi claustrum, nam locus orationis est juxta malum, superius ubi forum etiam est; refectorium commune est pars puppis media; dormitorium transtra galeotarum et cumbae peregrinorum capitulum ex opposito coquìnae; carceres sunt sub pavimento prorae et puppis, cellare, coquina, stabulum omnia patent supra.
Et ita breviter multis omissis habetur galeae imago.